라틴어 문장 검색

In retinendis autem amicis diligens cautela est adhibenda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 113:1)
Unde si guerram propter predicta vitare non poteris,viriliter age sciendo quod secundum iura et rationes te defendere poteris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 68:9)
Contra levitatem et imbecilitatem animi constantiam viriliter opponas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 67:1)
Circumspectioest contrariorum vitiorum cautela.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 72:2)
Viriliter ergo age confortetur cor tuum et sustine Dominum etad regnum celorum satage pervenire.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:21)
Tunc vero exsurgens Melibeus, facta inter eos more solito partita, cognovit, viginti partes illorum esse de partita vindictæ in continenti faciendæatque guerræ viriliter pertractandæ, unde consilium illorumlaudavit, insuper et firmavit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 20:1)
Circumspectio est contrariorum vitiorum cautela.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 52:1)
In petendo itaque ab aliis consilio, hanc cautelam sollicite observes, ut bonos amicos a malis vel ab inimicis discernas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 106:1)
A supra dictis itaque consilium postulando, talem adhibeas cautelam, ut primo ab uno vel a paucis consilium petatur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 111:6)
et a juvenibus, qui tibi consuluerunt, vindictam in continentifaciendam et guerram viriliter et potenti manu peragendum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 206:3)
Et si forte amicus vel vicinus vel aliquis potens vellet ut ei collusionem vel maliciam iudicemus vel in mala causa eum adiuvemus veldefendamus, viriliter ei resistere eumque a malo proposito revocare pro posse debemus et rendere illi secundum Apostoli dictum, qui dixit,in Epistula secunda ad Corinthios:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 16:1)
Et si forte amicus vel vicinus vel aliquis potens velnotus institerit ut prædicta faciamus, viriliter debemus resistere, necdebemus pati ad malitiam nos trahi, sed ad modum calamitæ quæ trahit ad seferrum, eum vel illos ad nostrum bonum propositum trahere debemus, sequendopreceptum Beati Pauli dicentis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 20:8)
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem, sed siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et implacabilem, et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 2:1)
Quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis, velut insolubili muro fundatis, et pari cautela hostes stetere cuneati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 20:1)
Cuius obequitans moenia imperator et situm, obsidium omni cautela coeptabat, quasi sola formidine oppidanos a propugnandi studio summoturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION