라틴어 문장 검색

Ac primum agros, quos bello Romulus ceperat, divisit viritim civibus docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus amoremque eis otii et pacis iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit, et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 41:1)
Carvilio collega quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatem dividenti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 15:6)
praeterea si ulla res est quae bonorum animos quos iam video esse commotos vehementius possit incendere, haec certe est et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano diviso, quod vectigal superest domesticum praeter vicensimam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 2:10)
illud tamen quod scribis animadvertas velim de portorio circumvectionis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 8:3)
illa causa publicanorum quantam acerbitatem adferat sociis intelleximus ex civibus qui nuper in portorus Italiae tollendis non tam de portorio quam de non nullis iniuriis portitorum querebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 2:1)
nolim inquit mea bona, Gracche, tibi viritim dividere libeat, sed, si facias, partem petam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:7)
TRAIANUS PLINIO Merito vereris, ne in speciem διανομῆσ incidat invitatio, quae et in numero modum excedit et quasi per corpora, non viritim singulos ex notitia ad sollemnes sportulas contrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1171)
recenset exim singulos scribens viritim nomina, longo et locatos ordine adstare pro templo iubet.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.50)
aut quid haberet quod legeret tereretque viritim publicus usus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 130)
si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere, et quod discere honestum, et docere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 172:2)
Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro cuiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio modo excitare, cum interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum exercitu conspicatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장10)
Tempus est desinere, sed si prius portorium solvero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 9:1)
Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem, ut nihil viritim se debere pro communibus bonis iudicet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:3)
Possum donare sapienti, quod viritim meum est, licet illius sint omnia ;
(세네카, 행복론, Liber VII 35:1)
auferetur enim illi non ex iis, quae universa habet, sed ex iis, quibus dominus inscriptus est, quae viritim ei serviunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION