라틴어 문장 검색

milies sestertium in munificentia conlocatum, tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedificationibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum Augusto et scaenam Pompeiani theatri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장3)
sestertium quindecies et insignia praeturae Crispino decreta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장6)
adiecit Vitellius sestertium decies Sosibio, quod Britannicum praeceptis, Claudium consiliis iuvaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장7)
ut minus decora haec, ita haud frustra dicta princeps ratus, capiendis pecuniis modum usque ad dena sestertia quem egressi repetundarum tenerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장13)
neque enim ignoro Iulios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo, et ne vetera scrutemur, Etruria Lucaniaque et omni Italia in senatum accitos, postremo ipsam ad Alpis promotam ut non modo singuli viritim, sed terrae, gentes in nomen nostrum coalescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장3)
ita quinquagies sestertium ex opibus immensis exuli relictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장4)
Pallanti, quem repertorem eius relationis ediderat Caesar, praetoria insignia et centies quinquagies sestertium censuit consul designatus Barea Soranus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장3)
et fixum est publico senatus consultum quo libertinus sestertii ter milies possessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장6)
eodem oratore Bononiensi coloniae igni haustae subventum centies sestertii largitione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장3)
sed nobili familiae honor auctus est oblatis in singulos annos quingenis sestertiis quibus Messala paupertatem innoxiam sustentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장2)
qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quadriennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장8)
se annuum sexcenties sestertium rei publicae largiri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장5)
Quibus perpetratis Nero et contione militum habita bina nummum milia viritim manipularibus divisit addiditque sine pretio frumentum, quo ante ex modo annonae utebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 72장1)
cladem Lugdunensem quadragies sestertio solatus est princeps, ut amissa urbi reponerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장9)
accusatoribus Eprio et Cossutiano quinquagies sestertium singulis, Ostorio duodecies et quaestoria insignia tribuuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 33장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION