라틴어 문장 검색

Cliffordus iussus est ut iterum atque iterum capita accusationis suae adversus Stanleium recenseret, admonitus subinde ut in re tam incredibili et quae tantum virum impeteret, veritatis limites nullo modo excederet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:3)
Mulieres castae sunt plerunque superbae et protervae, merito pudicitiae suae elatae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:23)
Uiuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:10)
Omnis autem fere morsus habet quoddam virus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장3)
Utique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula virus eius extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장11)
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장17)
sequitur, ut de iis dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium, aut . Omnis autem fere morsus habet quoddam virus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 2:2)
Utique autem, si rabiosus canis fuit, cucurbitula virus ejus extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 5:1)
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balneum mittunt, ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, vulnere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 6:1)
illa autem secura tori taedasque parari nescia divinae fruitur sermone parentis maternosque bibit mores exemplaque discit prisca pudicitiae Latios nec volvere libros desinit aut Graios, ipsa genetrice magistra, Maeonius quaecumque senex aut Thracius Orpheus aut Mytilenaeo modulatur pectine Sappho (sic Triviam Latona monet;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:148)
nulla pudicitiae cura placere potest.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:46)
advolat ac niveis reducem complectitur ulnis infunditque animo furiale per oscula virus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:117)
tollite Massylas fraudes, removete bilingues insidias et verba soli spirantia virus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:184)
Penelopae decus est atque uni tanta paratur scaena pudicitiae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae10)
Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx communes ardente viro mixtura favillas, et gravis incumbens casto Lucretia ferro, vulnere quae proprio facinus testata tyranni armavit patriae iustos in bella dolores exule Tarquinio, memorandaque concidit uno ulta pudicitiam libertatemque cruore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae76)

SEARCH

MENU NAVIGATION