라틴어 문장 검색

Cometa hicce luce sua quantumvis plumbea & obtusa aequabat Spicam Virginis, & clarius micabat quàm postea. Et D. Storer literis quae in manus nostras incidêre, scripsit caput ejus Mense Decembri, ubi caudam maximam & fulgentissimam emittebat, parvum esse & magnitudine visibili longe cedere Cometae qui Mense Novembri ante Solis ortum apparuerat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:13)
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
(기도문, 사도신경1)
117. Quod sollicitudo deest ut damna naturae illata et impactio ambitalis consiliorum existimentur, tantum visibile signum est nullius voluntatis nuntium agnoscendi quem natura in ipsis suis structuris inscriptum fert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 155:1)
Discriminis oecologici gravitas postulat ut omnes de bono communi cogitemus et dialogi cursum usque teneamus, qui requirit patientiam, ascesim ac liberalitatem, recordantes continenter “realitatem ideae praestare”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 256:5)
Ad transmittendum argumentum mere doctrinale, vel ideam, forsitan unum sufficit volumen, vel repetitio nuntii oralis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:2)
Renovatio fidei per renovationem transit novi sensus sacramentalis vitae hominis et humanae exsistentiae, demonstrans quomodo visibilia et materialia ad mysterium aeterni sese aperiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:9)
Ceterum hic invenitur etiam axis qui de mundo visibili in invisibilem ducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:7)
latet os Patris illud unde Deus qui visibilem se praestitit olim, tale aliquid formans in sese quale secuta est passio, quae corpus sibi vindicat;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 330)
est invisibilis donum Patris edere natum visibilem, per quem valeat Pater ipse videri, nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis caecorum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 348)
lumen quod famulans offero, suscipe, tinctum pacifici chrismatis unguine, per Christum genitum, summe Pater, tuum in quo visibilis stat tibi gloria, qui noster Dominus, qui tuus unicus spirat de patrio corde Paraclitum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae44)
ideas vocat, ex quibus omnia, quaecumque videmus, fiunt et ad quas cuncta formantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 18:5)
Quid sit idea, id est, quid Platoni esse videatur, audi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:2)
" Idea est eorum, quae natura fiunt, exemplar aeternum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:3)
Ita illa, quae me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:7)
Idea erat Vergilii facies, futuri operis exemplar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 20:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION