라틴어 문장 검색

nam quo proprius collocatur objectum ad lumen eo magis est visibile.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 173:3)
10. Per ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem visibilem, rejice motum localem aut expansivum secundum totum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 206:1)
Nam ex hujusmodi instantiis formantur propositiones certae et universales, aut affirmativae aut negativae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:5)
Et nihilominus, etiam particulares illae propositiones comparatae et collatae cum universalibus multum juvant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:11)
Neque tamen, etiam in universalibus istis propositionibus exactam aut absolutam affirmationem vel abnegationem requirimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:13)
Primum, ut si defuerit plane universalis affirmativa aut negativa, illud ipsum diligenter notetur tanquam non-ens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:2)
sicut fecimus de calido, ubi universalis negativa (quatenus ad entia quae ad nostram notitiam pervenerint) in rerum natura deest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:3)
Similiter, si natura inquisita sit aeternum aut incorruptibile, deest affirmativa universalis hic apud nos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:4)
Alterum monitum est, ut propositionibus universalibus, tam affirmativis quam negativis, de aliquo concreto, subjungantur simul ea concreta quae proxime videntur accedere ad id quod est ex non-entibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:6)
Similiter sit natura inquisita Visibile.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 342:1)
Similiter patet, quod subtiliores texturae et schematismi rerum (licet toto corpore visibilium aut tangibilium) nec cernantur nec tangantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:1)
quae non corrigitur nisi per rationem et philosophiam universalem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:4)
si inquiratur de Mistura Spirituum, qui sunt corpora non-visibilia, videtur esse cognatio quaedam inter corpora et fomites sive alimenta sua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:5)
nempe quod eodem tempore per spatia aeris devehantur et visibilium tot imagines, et vocis articulatae tot percussiones, et tot odores specificati, ut violae, rosae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:17)
Videmus etiam species visibiles a visu citius excipi quam dimitti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION