라틴어 문장 검색

Ut enim quinarii subiectam notulam fingant de v, vel denarii, quam descripsimus, id est de x, et alias huiusmodi non natura posuit, sed usus adfinxit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:7)
hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunae sarcinam quod, dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt meruisse creduntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:13)
Qui si uitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino uehementer inimica;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:16)
Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:9)
uide enim quanta uitiosorum hominum pateat infirmitas, qui ne ad hoc quidem peruenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac paene compellit intentio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:17)
Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:5)
fateor, inquam, nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:2)
multa rumor affingebat, ut paene bellum confectum videretur.
(카이사르, 내란기, 1권 53:2)
Eae res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur. Addunt ipsi et adfingunt rumoribus Galli, quod res poscere videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in tantis dissensionibus ad exercitum venire posse.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 1장2)
cruditas enim id maxime laedit, et quotiens offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장5)
Diluta quoque atque alba vitiosa est, sed in phreneticis maxime.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장26)
Nam si is crassus et niger est, vitiosus est, ideoque utiliter effunditur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장70)
Molestius est, si stomachus bile vitiosus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장36)
neque enim id malum nisi corrupti vitiosique corporis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장353)
certaque esse fiducia potest fore, ut undique vitiosa caro excidat, qua huiusce rei medicamen exest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION