라틴어 문장 검색

Frigori fomenta adhibentur, et calefacta oleo lumbi rigantur,caputque et spina tepenti adipe vel uncto liniuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 3:5)
vel humanae veteris urinae tepe-factae trium heminarum instar per sinistram narem corniculo infundere, atque axungiae sextantem faucibus inserere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 15:2)
Sed quotcunque favi sunt demessi, eodem die, dum tepent, conficere mel convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 12:1)
cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo t[h]us tenentem et in calice fictili merum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 2:4)
Diu ante ipsa signa vel dissimulato vel victo dolore perstiterat, cum suppressus paulo ante sanguis labente ligamento, quo retentus erat, manare largius coepit, et vulnus, quod tepens adhuc dolorem non moverat, frigente sanguine intumuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 23:1)
Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,cum semel accepit Solem furibundus acutum?
(호라티우스의 첫번째 편지, 106)
hic mutat merces surgente a sole ad eum, quovespertina tepet regio, quin per mala praeceps fertur uti pulvis collectus turbine, nequidsumma deperdat metuens aut ampliet ut rem.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장19)
quem cepit vitrea fama,hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장156)
Interim parabantur exsequiae et vitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tam tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:6)
vitreo bibit ille priapo, reticulumque comis aura tum ingentibus implet caerulea indutus scutulata aut galbina rasa, et per Iunonem domini iurante ministro;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II60)
hic est, quem non capit Africa Mauro percussa oceano Niloque admota tepenti, rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X61)
hic illi nobiles portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus et Avernus, quaedam maris otia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 4:3)
- soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 22:2)
perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant, qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:3)
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION