라틴어 문장 검색

Quocirca magniloquentia elatus adulatorum, tune et deinde edictis propositis, arroganter satis multa mentiebatur, se solum (cum gestis non adfuisset) et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tune in Italia, dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta, laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 69:1)
Nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui, multa scrutantes, cum nihil unde vituperari deberet, inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et irrita:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:1)
Gaudebam plane praeque me ferebam, si ab his laudarer, quos et vituperare posse adverterem, siquid factum sit secus aut dictum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 4:2)
Tu hoc loco (Fortuna orbis Romani) merito incusaris, quae, difflantibus procellis rem publicam, excussa regimenta perito rei gerendae ductori, consummando iuveni porrexisti, quem nullis ante actae vitae insignibus in huius modi negotiis cognitum, nec vituperari est aequum, nec laudari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 7:1)
Quae etiam si recta fuisse concesserit quisquam, erat tamen ipsa nimietas odiosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 22:1)
Sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste quae sustinuere perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 23:1)
Si ergo odiosus omicida reputabitur, quomodo vitam eternam possessurus erit?
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1138)
nemo me, nemo ex illis tristioribus uelit in isto uituperare, quod honorem meum non minus uereor quam intellego, quod clarissimi et eruditissimi uiri tanto testimonio exulto;
(아풀레이우스, 플로리다 16:55)
Tunc sermonibus mutuis de virginis fuga deque mea vectura et utrique destinata monstruosa morte cognoscit, et ubi locorum esset illa percontatus deductusque, visa ea, ut erat vinculis onusta, contorta et vituperanti nare discessit, et
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:3)
"Illum amicum, coaetaneum, contubernalem, fratrem denique, addito nomine lugubri, ciere, necnon interdum manus Charites a pulsandis uberibus amovere, luctum sedare, eiulatum coercere, verbis palpantibus stimulum doloris obtundere, variis exemplis multivagi casus solacia nectere, cunctis tamen mentitae pietatis officiis studium contrectandae mulieris adhibere odiosumque amorem suum perperam delectando nutrire."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:46)
Sed exinde odiosus emptor aliud de alio non desinit quaerere, denique de mansuetudine etiam mea percontatur anxie.
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:12)
"De isto quidem, mi herilis, tecum ipsa videris, quem sine meo consilio pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es, qui insuavis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 16:2)
mala vero vituperentur, execrentur, et ut omnino effugiantur, imitatores quoque eorum omni odio et despectione ac vindicta corripiantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 95 100:3)
Inter quos Lucitas etiam haud minore cultu suspicitur atque alii interminato numero, diis hominibusque odiosa nomina, qui conscientia nefandorum facinorum specie gloriosae mortis scelera sua sceleribus cumulantes dignum moribus factisque suis exitum maculati reppererunt.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 2:5)
nonne huius detestatus insaniam quibus posset verbis et significationibus in lucem penetralia sui cordis aperiret, clamans non minore aut fortasse etiam maiore scelere in deo laudari falsitatem quam veritatem vituperari?
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION