라틴어 문장 검색

sunt qui frustis et pomis viduas venentur avaras excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 144)
nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid audimus praeterfluat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 96:3)
" Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:4)
Quis non Vedium Pollionem peius oderat quam servi sui, quod muraenas sanguine humano saginabat et eos, qui se aliquid offenderant, in vivarium, quid aliud quam serpentium, abici iubebat ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 109:2)
Tantumne te Vasatium civitas non caespiti imposita sed pulveri, tantum Syrticus ager ac vagum solum et volatiles ventis altercantibus harenae sibi possident, ut te magnis flagitatum precibus, parvis separatum spatiis, multis exspectatum diebus attrahere Burdigalam non potestates, non amicitiae, non opimata vivariis ostrea queant?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 1:1)
sed et in prouincia Deirorum, ubi saepius manere cum rege solebat, baptizabat in fluuio Sualua, qui uicum Cataractam praeterfluit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:11)
flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca praeterfluebat, et arx procul eis erat quae habitabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 29:2)
eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis oppugnare intendit, amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum novo alveo avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 123:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION