라틴어 문장 검색

Necessariae sunt sedes disputationis in quibus omnes illi qui quodammodo directe vel indirecte se sentiunt implicatos (agricultores, consumptores, auctoritates, docti viri mulieresque, vivaria, gentes infectis agris proximae et alii) suas exponere possint quaestiones vel ad latam cognitionem et fide dignam accedere ut deliberationes adhibeantur ad commune bonum assequendum praesens futurumque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:5)
sunt qui frustis et pomis viduas venentur avaras excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 144)
proxima Campano ponti quae villula, tectum praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:5)
atqui voltus erat multa et praeclara minantis, si vacuum tepido cepisset villula tecto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.8)
" Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:4)
Quis non Vedium Pollionem peius oderat quam servi sui, quod muraenas sanguine humano saginabat et eos, qui se aliquid offenderant, in vivarium, quid aliud quam serpentium, abici iubebat ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 109:2)
litteras tuas denique cum sumeremus, egredi ad villulam iam parabamus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:3)
Tantumne te Vasatium civitas non caespiti imposita sed pulveri, tantum Syrticus ager ac vagum solum et volatiles ventis altercantibus harenae sibi possident, ut te magnis flagitatum precibus, parvis separatum spatiis, multis exspectatum diebus attrahere Burdigalam non potestates, non amicitiae, non opimata vivariis ostrea queant?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 1:1)
Statimque surgens, abiit ad uillulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam in tres diuisit portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim pauperibus distribuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.12)

SEARCH

MENU NAVIGATION