라틴어 문장 검색

Quis non Vedium Pollionem peius oderat quam servi sui, quod muraenas sanguine humano saginabat et eos, qui se aliquid offenderant, in vivarium, quid aliud quam serpentium, abici iubebat ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 109:2)
deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:1)
Tantumne te Vasatium civitas non caespiti imposita sed pulveri, tantum Syrticus ager ac vagum solum et volatiles ventis altercantibus harenae sibi possident, ut te magnis flagitatum precibus, parvis separatum spatiis, multis exspectatum diebus attrahere Burdigalam non potestates, non amicitiae, non opimata vivariis ostrea queant?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 1:1)
Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi, cum inpudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:2)
post xystum autem stadium ita figuratum, ut possint hominum copiae cum laxamento athletas certantes spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장15)
item aliae res sunt similes, uti xystus, prothyrum, telamones et nonnulla alia eius modi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장24)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
proxime autem xystum et duplicem porticum designentur hypaethroe ambulationes, quas Graeci παραδρομίδεσ, nostri xysta appellant, in quas per hiemem ex xysto sereno caelo athletae prodeuntes exercentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION