라틴어 문장 검색

et Lucanus Annaeus Plautiusque Lateranus vivida odia intulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 49장4)
Vitellius Claudium Iulianum (is nuper classem Misenensem molli imperio rexerat) permulcendis militum animis delegit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장5)
atque in fidem maiestatis adeo permulsisse malas, ut e nigro rutilum aerique adsimilem capillum redderent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 1:3)
Tum vero pro se quisque operam suam offerre, difficillima quaeque poscere, polliceri militum quoque obsequium, si animos eorum leni et apta oratione permulcere voluisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 22:1)
"Sed in novo et, si verum fateri volumus, precario imperio adhuc iugum eius rigida cervice subeuntibus barbaris tempore, milites, opus est, dum mitioribus ingeniis inbuuntur et efferatos melior consuetudo permulcet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:5)
si tibi non cordi fuerant conubia nostra, saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, at tamen in vestras potuisti ducere sedes quae tibi iucundo famularer serva labore candida permulcens liquidis vestigia lymphis purpureave tuum constemens veste cubile.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:14)
nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis montibus ora creat, quos propter fluminis undas aura parit flores tepidi fecunda Favoni, hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, quo permulsa domus iucundo risit odore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 11:2)
Siquis bella tibi terra pugnata marique dicat et his uerbis uacuas permulceat auris:
(호라티우스의 첫번째 편지, 1612)
ergo vivida vis animi pervicit et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 3:3)
Praeterea cur vere rosam, frumenta calore, vites autumno fundi suadente videmus, si non, certa suo quia tempore semina rerum cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur, dum tempestates adsunt et vivida tellus tuto res teneras effert in luminis oras?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:12)
quo magis hic merito nobis deus esse videtur, ex quo nunc etiam per magnas didita gentis dulcia permulcent animos solacia vitae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:9)
Maximus ille tuus, Ovidi, Caesonius hic est, Cuius adhuc vultum vivida cera tenet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLIV1)
Hic scyphus est, in quo misceri iussit amicis Largius Aeacides vividiusque merum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI8)
Vivida cum poscas epigrammata, mortua ponis Lemmata.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLII1)
Versus et breve vividumque carmen In te ne faciam, times, Ligurra, Et dignus cupis hoc metu videri.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION