라틴어 문장 검색

flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci et, ne te teneam, Romanorum omnia regum frivola.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V30)
ergo vivida vis animi pervicit et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 3:3)
Praeterea cur vere rosam, frumenta calore, vites autumno fundi suadente videmus, si non, certa suo quia tempore semina rerum cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur, dum tempestates adsunt et vivida tellus tuto res teneras effert in luminis oras?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:12)
Deseruere cavo tentoria fixa Lemano, Castraque, quae, Vogesi curvam super ardua rupem, Pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:1)
At te Corfini validis circumdata muris Tecta tenent, pugnax Domiti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:20)
pugnaxque Metellus Ut videt ingenti Saturnia templa revelli Mole, rapit gressus, et Caesaris agmina rumpens, Ante fores nondum reseratae constitit aedis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:22)
Inter Caesareas acies diversaque signa Pugnaces dubium Parthi tenuere favorem, Contenti fecisse duos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:47)
Dum nimium pugnax unius turba carinae Incumbit prono lateri, vacuamque relinquit, Qua caret hoste, ratem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:12)
Detegit orta dies stantes in rupibus Istros, Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:70)
tibi, numine pugnax Adverso Domiti, dextri frons tradita Martis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:4)
Illic pugnaces commovit Iberia cetras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:11)
Mors tamen eminuit clarorum in strage virorum Pugnacis Domiti, quem clades fata per omnes Ducebant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:23)
Nec tenuit gratum nocturno lumine montem, Infimaque Aegypti pugnaci litora velo Vix tetigit, qua dividui pars maxima Nili In vada decurrit Pelusia septimus amnis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:3)
Maximus ille tuus, Ovidi, Caesonius hic est, Cuius adhuc vultum vivida cera tenet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLIV1)
Hic scyphus est, in quo misceri iussit amicis Largius Aeacides vividiusque merum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI8)

SEARCH

MENU NAVIGATION