라틴어 문장 검색

quae olim tui corporis materiam adulterina primordialis materiae essentia fluctuantem, in verum esse produxi?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:8)
Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:9)
tanta enim unio conformitatis, imo, unitas unitionis fideli pace nostras mentes conciliat, ut non solum illa unio simulatoria, unitatis vestiatur imagine, verum etiam unitionis phantasia deposita, ad identitatis aspiret essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:8)
[0479D] in sinistra vero, pellem novaculae demorsione pileorum caesarie denudatam, in qua styli obsequentis subsidio, imagines rerum ab umbra picturae ad veritatem essentiae transmigrantes, vita sui generis donabantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:8)
Hujus admonitione assidua et vocatione, episcopi, abbates, clerici et [0390A] monachi, deinde laici nobilissimi, diversorum regnorum principes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:2)
"Unusquisquein ea vocatione, in qua vocatus est, in ea permaneat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 285:8)
Est autem haec forma non forma dans esse, sed potius forma cuiusdam universalis ordinis esse et vitae, simplex in essentia, multiplex in virtute;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:3)
et simplicitatem essentiae habet a simplicitate circulationis circuli communis, multiplicitatem autem virtutis habet a multitudine eorum quae continentur in circulo.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:4)
) Qua vocatione plenius mihi videor verba legis et mysteria recognoscere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:11)
Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 1:1)
Cum a muliere, inquit, quadam tribuni plebis adversum eum aditi, in Gallianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet, iussit eum qui missus erat redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, vocationem non haberent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 5:1)
In magistratu, inquit, habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:1)
vocationem, ut consules et ceteri qui habent imperiunm;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:2)
neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri qui neque lictorem habent neque viatorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:4)
Qui vocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia sive adsunt quos vocant sive acciri iusserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION