라틴어 문장 검색

Consequens ergo est, ut etiam illud quod suis vel filiabus vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliqua contulerit sive vestem sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur sed sit in potestate praepositae, ut in rem communem redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:8)
Quid autem mirum, si pater communem filium nolebat huius vitae sustentaculis a matre nudari, ignorans quid sectaturus esset, cum in aetate grandiuscula esse coepisset, utrum monachi professionem an ecclesiasticum ministerium an coniugalis necessitudinis vinculum?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 8:1)
quidam e consulibus, studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is visum erat honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 4:1)
An vocabula haec, necessitudo et necessitas, differenti significatione sint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 1:1)
Sicut autem nihil quicquam interest, suavitudo dicas an suavitas, sanctitudo an sanctitas, acerbitudo an acerbitas, acritudo an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, acritas, ita nihil rationis dici potest qui necessitudo et necessitas separentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 3:1)
Itaque in libris veterum vulgo reperias, necessitudinem dici pro eo quod necessum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 4:1)
Repperi tamen in oratione C. Caesaris, Qua Plautian Rogationem Suasit, necessitatem dictam pro necessitudine, id est iure adfinitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 6:1)
Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum, nimis bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa necessitudo aut summa occasio data esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 7:2)
Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 1:1)
Cum a muliere, inquit, quadam tribuni plebis adversum eum aditi, in Gallianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet, iussit eum qui missus erat redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, vocationem non haberent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 5:1)
In magistratu, inquit, habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:1)
vocationem, ut consules et ceteri qui habent imperiunm;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:2)
neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri qui neque lictorem habent neque viatorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:4)
Qui vocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia sive adsunt quos vocant sive acciri iusserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:5)
Tribuni plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION