라틴어 문장 검색

Patris patriae cognomen uniuersi repentino maximoque consensu detulerunt ei:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 58장 1:1)
omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 2:2)
cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter conuictus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 2:2)
inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo[d] significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 2:3)
Drusus hostium duce Drauso comminus trucidato sibi posterisque suis cognomen inuenit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 2:2)
sed de cognomine intercessit Augustus, eo contentum repromittens, quod se defuncto suscepturus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 2:2)
praenomen quoque imperatoris cognomenque patris patriae et ciuicam in uestibulo coronam recusauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:2)
'Si quando autem,' inquit, 'de moribus meis deuotoque uobis animo dubitaueritis, - quod prius quam eueniat, opto ut me supremus dies huic mutatae uestrae de me opinioni eripiat - nihil honoris adiciet mihi patria appellatio, uobis autem exprobrabit aut temeritatem delati mihi eius cognominis aut inconstantiam contrarii de me iudicii.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 67장 4:1)
Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 9장 1:1)
Compluribus cognominibus adsumptis - nam et 'pius' et 'castrorum filius' et 'pater exercituum' et 'optimus maximus Caesar' uocabatur - cum audiret forte reges, qui officii causa in urbem aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate generis, exclamauit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 1:2)
Pompeio stirpis antiquae Magni cognomen.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 1:2)
praeterea senatus inter alia complura marmoreum arcum cum tropaeis uia Appia decreuit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:5)
mox fratre maiore in Iuliam familiam adoptato Germanici cognomen assumpsit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 2장 1:5)
parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab uiua recusatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:3)
Gabinio Secundo Cauchis gente Germanica superatis cognomen Cauchius usurpare concessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION