라틴어 문장 검색

'effatus' ergo verbo augurali usus est, quia scit loca sacra, id est ab auguribus inaugurata 'effata' dici:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4632)
veteri enim religione pontificum praecipiebatur inaugurato flamini vestem, quae laena dicebatur, a flaminica texi oportere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 26220)
ob quam causam Pithecusam etiam vocitant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7128)
hanc Phoenicen vocitatam quidam ferunt, Dianae comi- tem, iraque eius, quod gravida esset inventa, in ursam esse mutatam atque eiusdem rursus misericordia sideribus insertam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2468)
quidam volunt *̓αττικη`ν primo vocitatam *̓ακτικη`ν, quia sit litoralis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4627)
qua in cogitatione et cooptatum me ab eo in conlegium recordabar, in quo iuratus iudicium dignitatis meae fecerat, et inauguratum ab eodem, ex quo augurum institutis in parentis eum loco colere debebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 1:3)
ex is altera apud Graios Cynosura vocatur, altera dicitur esse Helice, cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus, quas nostri Septem soliti vocitare Triones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 105:3)
Id autem caput attingens defessa velut maerentis imago vertitur, quam quidem Graeci Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 108:2)
has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt a pluendo (ὕειν enim est pluere), nostri imperite Suculas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:1)
aut ipse Pythagoras totam illam veterem Italiae Graeciam, quae quondam magna vocitata est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:11)
nostri quidem omnes reges vocitaverunt, qui soli in populos perpetuam potestatem haberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 76:3)
'Connus' vocitatus est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 3:5)
quandoquidem non est genitor, nisi filius extet, nec vocitare patrem potis es quem germine fraudas, sed fortasse velis patriae pietatis honore despoliare Deum, contentus nomine nudo, quod Deus est, adimasque decus Patris et generis vim.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 367)
colles, freta, flumina, flammas, haec sibi per varias formata elementa figuras constituere patres, hominumque vocabula mutis scripserunt statuis, vel Neptunum vocitantes oceanum, vel Cyaneas cava flumina Nymphas, vel silvas Dryadas, vel devia rura Napaeas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권96)
Simon, quem vocitant Petrum, summus discipulus Dei, lucis forte sub exitu, cum vesper croceus rubet, curvam vulserat ancoram captans flamina linteis et transnare volens fretum, nox ventum movet obvium fundo qui mare misceat, iactatam quatiat ratem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr1)

SEARCH

MENU NAVIGATION