라틴어 문장 검색

tum me regem appellari a vobis memini nunc tyrannum vocari video.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 366:1)
si vero duobus tetragonis deficitur, id est unitate et eo, qui sequitur, vocatur bis curta, quod Graeci δικολουρον appellant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:12)
Facit et radix, quam Graeci σίλφιον vocant, vulgus autem nostra consuetudine laserpitium appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 7:5)
"coenobium, quod illi 'sauhes' gentili lingua vocant, nos in commune viventes possumus appellare;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:67)
namque Samothraces horum penatium antistites Saos vocabant, qui postea a Romanis Salii appellati sunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3255)
et patribus dat ivra vocatis dat condendi iuris potestatem his quos appellaverat patres:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7584)
quod ego vim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 212:4)
Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:1)
extremos ad orientem montes Oetam vocant, quorum quod altissimum est Callidromon appellatur, in cuius valle ad Maliacum sinum vergente iter est non latius quam sexaginta passus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 190:1)
Veri etiam simile illud est, qui sit temperans - quem Graeci σώφρονα appellant eamque virtutem σωφροσύνην vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:1)
. . . . quia pertinet ad mores, quod ἦθοσ illi vocant, nos eam partem philosophiae de moribus appellare solemus, sed decet augentem linguam Latinam nominare moralem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 3:1)
Iam quid vocetur, quaeritur, cum quo verbo quid appellandum sit, contenditur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 107:1)
sed alii sunt eius sermones ad coarguendos, qui contra disputant, compositi, quos ἐλεγκτικούσ vocant, alii ad praecipiendum, qui δογματικοί appellantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 235:2)
inde, cum ambo regem appellarent clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 418:2)
Sin autem colossicotera amplitudinibus et ponderibus onera in operibus fuerint, non erit suculae committendum, sed quemadmodum sucula cheloniis retinetur, ita axis includatur habens in medio tympanum amplum, quod nonnulli rotam appellant, Graeci autem ἀμφίεσισ, alii περιθήκιον vocant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION