라틴어 문장 검색

Credimus (neque enim dubium est) per aerios tramites Famam praepetem volitare, cuius indicio haec gesta pandente, consiliorum apud Persas summa proponebatur ;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 3:1)
Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta periculorum communium lectissimus moderator belli internecivi, per Edessena sepulchra, quasi fundata cum mortuis pace, nihil formidans, more vitae remissioris fluxius agens, militari pyrrice sonantibus modulis pro histrionicis gestibus, in silentio summo delectabatur, ominoso sane et incepto et loco, cum haec et huius modi factu dictuque tristia, futuros praenuntiantia motus, vitare optimum quemque debere saeculi progressione discamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 7:1)
Sagittarum enim nimbi crebrius volitantes, stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, appetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt, ambobus obstinatissime colluctatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 6:2)
Auguria et auspicia non volucrum arbitrio futura nescientium colliguntur (nec enim hoc vel insipiens quisquam dicet) sed volatus avium dirigit deus, ut rostrum sonans aut praetervolans pinna, turbido meatu vel leni, futura praemonstret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 9:1)
Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus, quam veteres dixere Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt regiones et Amyci saevitia Bebryces exempti virtute Pollucis, remotaque statio, in qua volitantes minaciter harpyias Phineus vates horrebat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 14:1)
Ferebatur autem licet rumore levissimo, hac ex causa conflagrasse delubrum, quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus ferre, ante pedes statuit simulacri sublimes, accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa, cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignisque aridis nutrimentis, omne quicquid contingi potuit (licet erecta discretum celsitudine) concremarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 3:1)
Trochilus avicula brevis, dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius irritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 19:1)
Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore impetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem imponendum maturius credens, restricta quiete nocturna, itinerarium sonare lituos iubet et praestructis omnibus quae difficultates arduae belli poscebant, candente iam luce, Assyrios fines ingressus, celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus, aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 1:1)
Iamque clangore Martio sonantibus tubis, strepebant utrimque partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis plumae contectum, fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus impacta resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 15:1)
Et cum undique solito more conclamaretur, virorumque alacritatem sonans classicum iuvaret, hastis et mucronibus strictis, hinc inde comminus pugnabatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 11:1)
Sonent Hectoreas poetae veteres pugnas, fortitudinem Thessali ducis extollant, longae loquantur aetates Sophanem et Aminiam et Callimachum et Cynaegirum, Medicorum egregia culmina illa bellorum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 14:1)
Quorum pars contis dimicatura, stabat immobilis, ut retinaculis aereis fixam existimares, iuxtaque sagittarii, cuius artis fiducia ab incunabulis ipsis gens praevaluit maxima, tendebant divaricatis brachiis flexiles arcus, ut nervi mammas praestringerent dexteras, spicula sinistris manibus cohaererent, summaque peritia digitorum pulsibus argutum sonantes, harundines evolabant, vulnera perniciosa portantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 13:1)
Verum principe volitante inter prima discrimina proeliorum, nostra succinctior armatura, aversorumque Persarum et beluarum, suffragines concidebat et dorsa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 5:1)
Et quoniam acies ad usque lapidem quartum porrigebatur, antesignani clamare quosdam Iovianum audientes Augustum, eadem multo maius sonabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 6:1)
Hos tabellarios fama praegrediens, index tristiorum casuum velocissima, per provincias volitabat et gentes, maximeque omnium Nisibenos acerbo dolore perculsit, cum urbem Sapori deditam comperissent, cuius iram metuebant et simultates, recolentes quae assidue pertulerit funera, eam saepius oppugnare conatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION