라틴어 문장 검색

nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque et perculsus item proclive volubilis exstat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:19)
namque movetur aqua et tantillo momine flutat, quippe volubilibus parvisque creata figuris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:4)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
Hos iam mota ducis vicinaque signa petentes Audax venali comitatur Curio lingua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:66)
motaque possunt Aequora subductis etiam concurrere ventis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:10)
Una per aethereos exit vox illa recessus, Verbaque ad invitum perfert cogentia numen, Quod non cura poli coelique volubilis umquam Avocat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:12)
Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto Concretas pigro frigore ridet aquas, Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae Et madidis Helicen dissimulare comis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, III2)
Nec languet aequor, viva sed quies ponti Pictam phaselon adiuvante fert aura, Sicut puellae non amantis aestatem Mota salubre purpura venit frigus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX5)
Cunarum fueras motor, Charideme, mearum Et pueri custos adsiduusque comes.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIX1)
Nec timet aedilem moto spectare fritillo, Cum videat gelidos tam prope verna lacus:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, I2)
nam poeta plerumque significationem nominum dat participiis, vel contra, ut volventibus annis, significat enim volubilibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 243)
olim aut 'olim fore' et futuri temporis est, aut 'olim pollicitus'. volventibus volubilibus, et est participium pro nomine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2342)
volvens enim est qui volvit, volubilis qui volvitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2343)
volvendis volubilibus vel quia volvuntur, ut supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 26912)
poetarum est partem pro parte ponere, ut torvum pro torve, et volventibus pro volubilibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 373)

SEARCH

MENU NAVIGATION