라틴어 문장 검색

quo modo ergo id, quod temere fit caeco casu et volubilitate fortunae, praesentiri et praedici potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 21:3)
sed tu, ut ante ad te scripsi, perspice rem et pertempta et ad me, ut tempora nostra non ut amor tuus fert, vere perscribe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 5:1)
flumen aliis verborum volubilitasque cordi est, qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 3:1)
Iterum tamen confirmat invalidam manum altaque bipenni latera pertemptat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:12)
" Cum haec Eumolpos ingenti volubilitate verborum effudisset, tandem Crotona intravimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:26)
Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata verborum volubilitate, unde aut qui essemus, haud dubie credentibus indicavimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:28)
Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:11)
At ego, inquam, qui iugulum perspicere non possum, omnia pertempto, omnia experior, πάντα denique λίθον κινῶ;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 15:2)
Est plerisque Graecorum, ut illi, pro copia volubilitas:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 4:2)
ipsa volubilitas libratum sustinet orbem, quique premat partes, angulus omnis abest, cumque sit in media rerum regione locata et tangat nullum plusve minusve latus, ni convexa foret, parti vicinior esset, nee medium terram mundus haberet onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권173)
fracta volubilitas capitis latissima, perque os perque cavas nares oculosque auresque cerebrum molle fluit veluti concretum vimine querno lac solet, utve liquor rari sub pondere cribri manat et exprimitur per densa foramina spissus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 45:3)
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:4)
Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim gaudia pertemptant mentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 33:1)
Ac dum prima lues udo sublapsa veneno pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem necdum animus toto percepit pectore flammam, mollius et solito matrum de more locuta est, multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:5)
Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum corpora, si tantum notas odor attulit auras?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION