라틴어 문장 검색

sole iam quarto carentem, iam sepulcro absconditum Lazarum iubet vigere reddito spiramine:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae26)
"scrutare vel tu nunc latebras faucium, intraque dentes curiosum pollicem circumfer, haustus vel patentes inspice, lateatne quidquam quod regat spiramina."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1412)
nam prona sub axem labitur et lacero tardat sufflamine currum, addit Sobrietas vulnus letale iacenti, coniciens silicem rupis de parte molarem, hunc vexilliferae quoniam fors obtulit ictum spicula nulla manu sed belli insigne gerenti, casus agit saxum, medii spiramen ut oris frangeret, et recavo misceret labra palato, dentibus introrsum resolutis lingua resectam dilaniata gulam frustis cum sanguinis inplet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1107)
conpressa ligantur vincla lacertorum sub mentum et faucibus artis extorquent animam, nullo quae vulnere rapta palpitat atque aditu spiraminis intercepto inclusam patitur venarum carcere mortem.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1164)
non tulit ulterius capti blasphemia monstri Virtutum regina Fides, sed verba loquentis inpedit et vocis claudit spiramina pilo, pollutam rigida transfigens cuspide linguam, carpitur innumeris feralis bestia dextris;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1205)
nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 9:1)
nec volubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnunquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:1)
ecce quo rerum volubilitatis humanae rota dicitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:2)
nec summa Tonantis iussa nec Arcadiae retinent spiramina virgae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권23)
ceu lubricus alta anguis humo verni blanda ad spiramina solis erigitur liber senio et squalentibus annis exutus laetisque minax interviret herbis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권39)
gemina aera sonant Idaeaque terga et moderata sonum vario spiramine buxus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권112)
dixit, tectumque adgressa propinquae pastorale casae reficit spiramina fessi ignis, et horrendos inrumpit turbida campos, qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxis orba Ceres magnae variabat imagine flammae Ausonium Siculumque latus, vestigia nigri raptoris vastosque legens in pulvere sulcos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권126)
cocleae autem propter admittenda spiramina infodiuntur, lapis vero harenarius et propter spiramina et propter hauriendum umorem, si forte nimius fuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3485)

SEARCH

MENU NAVIGATION