라틴어 문장 검색

Addunt etiam nostrae jam aetati ac professioni convenire, ut sicut mores et habitum, ita commutem et studium, et humanis divina praeferam volumina, qui ad Deum saeculo relicto totum me jam transferre proposui.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:13)
Quis enim nesciat et in Moyse ac prophetarum voluminibus quaedam assumpta de gentilium libris, et Salomonem philosophari et proposuisse nonnulla et aliqua respondisse?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:4)
Scio equidem ardorem ejus, scio fidem, quam flammam habeat in pectore superare sexum, oblivisci homines, et divinorum voluminum tympano concrepante Rubrum hujus saeculi mare transfretare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:23)
Alterum habes, erudite lector, Musarum Anglicarum volumen:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:1)
Nobis interim ignoscat academia Oxoniensis, si quorundam carmina rejecerimus, ut tertio volumini sua etiam superessent ornamenta.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 3:1)
Hos vero, quorum nomina et virtutes et bella et industrias litterarum notitia didicistis, et adversum quos difficile est bellum committere, scitote viros fortissimos, miro equorum volumine doctos, in praelio non morte, non aliquo genere armorum posse absterreri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:6)
Nunc ad textum propositum revertamur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 7:2)
Ergo redeundum ad textum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 26:3)
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 19:1)
residua quae secuturus aperiet textus, pro virium captu limatius absolvemus, nihil obtrectatores longi (ut putant) operis formidantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 1:2)
et peniculo serie litterarum abstersa, solaque incolumi relicta subscriptione, alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:2)
Cumque iudices resedissent, Florentius Nigriniani filius agens tune pro magistro officiorum, contemplans diligentius scripta, apicumque pristinorum quasi quandam umbram repperiens animadvertit (ut factum est) priore textu interpolato longe alia quam dictarat Silvanus, ex libidine consarcinatae falsitatis adscripta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 12:2)
Hoc administrante Leontio, Liberius Christianae legis antistes, a Constantio ad comitatum mitti praeceptus est, tamquam imperatoriis iussis et plurimorum sui consortium decretis obsistens, in re quam brevi textu percurram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 6:1)
Et haec quidem Romae (ut ostendit textus superior) agebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 1:1)
Eumque post antegressos multiplices alios, purpureis subtegminibus texti, circumdedere dracones, hastarum aureis gemmatisque summitatibus illigati, hiatu vasto perflabiles, et ideo velut ira perciti sibilantes, caudarumque volumina relinquentes in ventum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION