라틴어 문장 검색

Lysidamvs Maxumo ego ardeo flagitio nec quid agam meis rebus scio, nec meam ut uxorem aspiciam contra oculis, ita disperii;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 31)
Volup est neque tis misereri decet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1212)
Halisca Nisi quid mi opis di dant, disperii, neque unde auxilium expetam habeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 21)
Disperii misera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 265)
Scio, ut tibi ex me sit volup.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 311)
nunc, quod restat, ei disperii:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 414)
Disperii, illaec interemit me modo oratio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 434)
Syra Disperii, perii misera, vae miserae mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 120)
Disperii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 314)
Te, Palaestrio, volup est convenisse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 310)
si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero, tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1159)
Pyrgopolinices Volup est, quod agas, si id procedit lepide at sententia;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 11)
postremo tamen etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo, saltem id volup est, quom ex virtute formae evenit tibi mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 522)
disco, hastis, pila, cursu, armis, equo victitabam volup, parsimonia et duritia discipulinae aliis eram, optumi quique expetebant a me doctrinam sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 242)
Valet ille quidem, atque disperii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 178)

SEARCH

MENU NAVIGATION