라틴어 문장 검색

Deinde, si qua labant, et ex facili removeri possunt, ad id facto colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 16:5)
ubi ea in suam sedem collocata est, duo proximi dentes, aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 2:6)
nec non et variis vectae Nereides ibant audito rumore feris (hanc pisce voluto sublevat Oceani monstrum Tartesia tigris;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:105)
caeno subnixa tenaci mergitur et pingui suspirat corpore moles more suis, dapibus quae iam devota futuris turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco armatur cingitque sinus secumque volutat, quas figat verubus partes, quae frusta calenti mandet aquae quantoque cutem distendat echino:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:256)
Romanum reparate decus molemque labantis imperii fulcite umeris;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:222)
audierat mandata Pater secumque volutat diversos ducens animos, quae tale sequatur coniugium Stygiosque velit pro sole recessus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:53)
non flectitur annis, non aetate labat:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:123)
"Huc superum labes, huc insatiabilis auri proluvies pretioque nihil non ause parato, quodque mihi summum scelus est, huc improbe legum venditor, Arctoi stimulator perfide Martis!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:291)
Haec autem ita fieri debebunt, si vineae altius positae nec in summo labantes radices habebunt, et si boni generis erunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 7:1)
quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput utero, si caudam saepius iactant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 9:4)
quorum si alter alteri 9 non est idoneus, labat etiam quod ex duobus fingitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 1:2)
At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantquelumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 7:1)
nec ulla re magis gaudet, quam rivis atque caenoso lacu volutari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 6:5)
Sed ante translationem diligenter alvos inspicere praecipit, veteresque et tineosos, et labantes favos eximere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 20:2)
igitur volutatis inter se rationibus placitum ut epistulae nomine principis scriberentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION