라틴어 문장 검색

non enim, si Cicero recte sentinam rei publicae dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris, persecuisti rei publicae vomicas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:1)
Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio nausia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:3)
fit aliquando et huius rei nausia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:8)
Nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 3:2)
Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 5:1)
in pectore ipso collectio et vomica est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 8:5)
"tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION