라틴어 문장 검색

raptum Palladium, repertum Achillem, captum praepetibus Dolona plantis et Rhesi niveas prius quadrigas Xanthi quam biberent fluenta tractas, ereptam quoque quam deus patronus, Philocteta, tibi dedit pharetram, Aiacem Telamonium furentem quod sese ante rates agente causam pugnacis tulit eloquens coronam, vitatum hinc Polyphemon atque Circen et Laestrygonii famem tyranni, tum pomaria divitis, Calypso et Sirenas pereuntibus placentes, vitatas tenebras facemque Naupli et Scyllae rabidum voracis inguen, vel Tauromenitana quos Charybdis ructato scopulos cavat profundo?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem29)
iumenta tamen etiam secabant interdum infimam ingredientia nivem, et prolapsa iactandis gravius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent in dura et alte concreta glacie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 377:1)
Libanvs Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, [scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, [qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] * * * eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 21)
nam iste quidem gradus succretust cribro pollinario, nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 18)

SEARCH

MENU NAVIGATION