-
qui volunt exclamare maius, num satis habent latera fauces linguam intendere, e quibus elici vocem et fundi videmus?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:5)
-
Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores, linguaque vix tales icto dedit aere voces:
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 48:6)
-
solve vocem, mens sonora, solve linguam mobilem, dic tropaeum passionis, dic triumphalem crucem, pange vexillum notatis quod refulget frontibus.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae43)
-
In pronuntiatione itaque primumexerceri debet vocis et spiritus moderatio, corporis et linguæ motus.
- (ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:6)
-
inter quae unus hostium, Latinae linguae sciens, acto ad vallum equo voce magna coniuges et agros et stipendii in dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis transfugisset, Arminii nomine pollicetur.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장2)
-
"'Non mihi si linguae centum sint oraque centum, Ferrea vox, Omnia poenarum percurrere nomina possim."
- (히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:23)
-
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, Ferrea vox, omnis scelerum conprendere formas, Omnia poenarum percurrere nomina possim.
- (Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 16:1)
-
Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures tantaque dos oris linguae deperderet usum, virginei vultus et vox humana remansit.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 52:5)
-
sed vox mihi fessa loquendo dictandi vires siccaque lingua negat, accipe supremo dictum mihi forsitan ore, quod, tibi qui mittit, non habet ipse, " vale."
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 357)
-
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim."
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:23)
-
non ego cuncta meis amplecti versibus opto, non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox;
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 3:4)
-
atque illi voce repleta intercepta natat prompto in sanguine lingua.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권244)
-
At ego stupore nimio defixus tacitus haerebam, mimo meo tam repentinum tamque magnum non capiente gaudium, quid potissimum praefarer primarium, unde novae vocis exordium caperem, quo sermone nunc renata lingua felicius auspicarer, quibus quantisque verbis tantae deae gratias agerem.
- (아풀레이우스, 변신, 11권 14:1)
-
sudabant etiam fauces intrinsecus atrae sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat atque animi interpres manabat lingua cruore debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:5)
-
— Non si mihi linguae Centum, atque ora sient totidem, vocesque liquatae.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 6:4)