라틴어 문장 검색

et est zeugma non integrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4363)
et est zeugma, ut in primo Cymothoe simul et Triton adnixus pro 'adnixi':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5762)
' subaudis 'ducunt', et est zeugma a posterioribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 112)
scipiadas pro Scipionibus, ut "ducit Amazonidum" pro 'Amazonum'. Scipiones autem duo fuerunt, avus et nepos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1701)
videt enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium sterilem futurum Eumque lusi iocose satis neque solum illud extorsi oppidulum quod erat positum in Euphrati Zeugmate sed praeterea togam sum eius praetextam quam erat adeptus Caesare consule magno hominum risu cavillatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 2:2)
Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator fatalem glaebam mediis adspexit in arvis sponte sua primum nulloque agitante moveri, sumere mox hominis terraeque amittere formam oraque venturis aperire recentia fatis (indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam edocuit gentem casus aperire futuros);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:1)
At medias inter caedes exsultat Amazon, unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla, et nunc lenta manu spargens hastilia denset, nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 24:1)
quales Threiciae cum flumina Thermodontis pulsant et pictis bellantur Amazones armis seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu feminea exsultant lunatis agmina peltis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 24:5)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
feminae caderem manu, sed caelum habentis, si nimis, superi, fuit, Scythico sub axe genita domuisset meas vires Amazon - feminae cuius manu Iunonis hostis vincor?
(세네카, Hercules Oetaeus 17:21)
tum saeva Amazon ultimus cecidit metus.
(세네카, Troades 255:1)
turmas Amazon stravit, aut qualis deo
(세네카, Troades 694:1)
Non hic Herculis excolam labores, cui sus, cerva, leo, Gigas, Amazon, hospes, taurus, Eryx, aves, Lycus, fur, Nessus, Libs, iuga, poma, virgo, serpens, Oete, Thraces equi, boves Hiberae, luctator fluvius, canis triformis portatusque polus polum dederunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem18)
sed licet in nuda torvus confregerit ulna ille Cleonaeae guttura rava ferae, et quamquam ardenti gladio vix straverit hydram, cum duplices pareret vulnere mors animas, captivumque ferens silva ex Erymanthide monstrum exarmata feri riserit ora suis, coli aque flammigenae disrumpens fumida furis tandem directas iusserit ire boves, taurus, cerva, Gigas, hospes, luctator, Amazon, Cres, canis, Hesperides sint monimenta viri, nulla tamen fuso prior est Geryone pugna, uni tergeminum cui tulit ille caput.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 2)
sus, leo, cerva, Gigans, taurus, iuga, Cerberus, hydra, hospes, Nessus, Eryx, volucres, Thrax, Cacus, Amazon, Cres, fluvius, Libs, poma, Lycus, virgo, polus, Oete.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium54)

SEARCH

MENU NAVIGATION