라틴어 문장 검색

Quod ita recte dispositum est, impraepedite completo, Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus, et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno scutariorum, et Chariettoni viro fortitudinis mirae, imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria, comprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter, adulescens ducitur Alamannus, pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 5:1)
Ad colloquium tandem accitus a Caesare, trementibus oculis adorato, victorisque superatus aspectu, condicione difficili premebatur, hac scilicet ut quoniam consentaneum erat, post tot secundos eventus, civitates quoque reparari, vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 9:1)
Quibus hoc modo peractis, disperso per stationes milite consuetas, ad hiberna regressus est Caesar.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 10:2)
Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur - erat enim necesse, tamquam apparitorem, Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam - omnes qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti, recte consulta prospereque completa vertebant in deridiculum, talia sine modo strepentes insulse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 1:1)
Aequinoctio itaque temporis verni confecto, imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus, cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros ponte contexto transgressus, populandis barbarorum incubuit terris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 4:1)
visoque imperatore, abiectis armis pectore toto procubuit, exanimis stratus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:3)
quorum plebem veritus imperator, ne ferire foedera simulans, in arma repente consurgeret, discreto consortio, pro Sarmatis obsecrantes iussit paulisper abscedere, dum Araharii et Quadorum negotium spectaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 12:2)
quae deplorantes, post impetratam veniam recepti in fidem, poscebant praesidia libertati, eosque iniquitate rei permotus, inspectante omni exercitu, convocatos allocutus verbis mollioribus imperator, nulli nisi sibi ducibusque Romanis parere praecepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 19:2)
Quae imperator accidere posse contemplans, in agmina plurima clam distributo exercitu, celeritate volucri morantes intra suorum acies clausit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 6:1)
Cuius furoris amentiam exercitus ira non potuit, eosque imperatori (ut dictum est) acriter imminentes, desinente in angustum fronte (quem habitum caput porci simplicitas militaris appellat,) impetu disiecit ardenti, et dextra pedites catervas peditum obtruncabant, equites laeva equitum se turmis agilibus infuderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 9:1)
Hoc rerum prospero currente successu, tutela Illyrico competens gemina est ratione firmata, cuius negotii duplicem magnitudinem imperator aggressus utramque perfecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 24:1)
Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucris, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens, deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 32:2)
Et reductus imperator ad regiam, otioque bidui recreatus, Sirmium cum pompa triumphali regressus est, et militares numeri destinatas remearunt ad sedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 32:3)
Hisce eisdem diebus, Prosper et Spectatus atque Eustathius, legati ad Persas (ut supra docuimus) missi, Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem, et mandatorum principis memores, nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel Mesopotamiae statu quicquam moveretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 14장 1:1)
Iulianus Caesar Gallorum commodis consulit, et ubique ab omnibus ius servandum curat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION