라틴어 문장 검색

Moram appellamus, cum corpus aliquod sibi permittitur ad tempus notabile, munitum interim et defensum ab aliqua vi externa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:2)
Illud interim non abs re fuerit notare;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:9)
mixturam autem falsi similem esse plumbeae materiae, quae efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ita ut interim vilius fiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:3)
Mortuus est Augustus Caesar voce certe urbana:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:25)
Hoc enim nihil aliud est quam alteram ex tabulis legis in alteram allidere, et in tantum homines ut Christianos allidere ut interim obliti videamur quod sint homines.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:8)
Ultiones publicae maxima ex parte prospere cedunt, quales erant propter caedem Caesaris, caedem Pertinacis, caedem Henrici Quarti magni illius Galliae regis, et aliorum complurium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:26)
Quod discrimen bene apud Tacitum Caesarem Augustum inter et Tiberium adnotatum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:2)
Exitiale sibi vulnus inflixit Caesar eo dicto, Sylla nescivit literas, dictare non potuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:3)
Quin et videmus tempora ipsa in atheismum procliviora (qualia fuerunt Augusti Caesaris) tranquilla fuisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:12)
Verum depressio ipsorum poterit regem fortasse ipsum magis absolutum reddere, sed interim minus tutum, et minus efficacem ad ea quae cupit perficienda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 9:3)
Atque hic ille fuit qui Caesarem ad mortem suam pertraxit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:4)
Cum enim Caesar senatum dimittere in animo habuisset propter mala quaedam praesagia (pracipue somnium quoddam uxoris suae Calpurniae), Brutus eum molliter a cathedra, arrepto brachio eius, levans dixit sperare se eum senatum non tam parvi habiturum ut dimittere illum vellet donec uxor somnium melius somniasset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:5)
Et videtur sane tanto favore apud Caesarum polluisse ut Antonius in epistola quadam, quae a Cicerone in una ex Philippicis verbatim recitatur, eum veneficum appellaret, acsi Caesarem incantasset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:6)
Tiberius Caesar Seianum tantis honoribus auxit ut ii duo haberentur tanquam par amicorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:9)
Quod tamen habeat interim intra se proprietatem quandam et spiritum innatum, quo se et citius attollat et latius diffundat, eodem modo invenire est regna et status ambitu quidem et regionum tractu valde ampla, quae tamen ad fines ulterius proferendos aut latius imperandum sunt minus apta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION