라틴어 문장 검색

iudicium vestrum est, recuperatores, Qvantae pecvniae paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs armatis coactisve damnvm datvm esse M. Tvllio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 2:1)
fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum, recuperatores, quem se habere usque eo non moleste tulit, donec vicinum eius modi nactus est qui agri finis armis proferre mallet quam iure defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 2:1)
nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 2:2)
nihil adhuc m . . . . . am calamitate vicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno Tulli lere conatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 3:4)
est in eo agro centuria quae Populiana nominatur, recuperatores, quae semper M. Tulli fuit, quam etiam pater pos . . . posita esse et ad fundum eius convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 1:1)
mittit ad procuratorem litteras et ad vilicum Tullius . . . facturum negavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 2:4)
venit in Thurinum interea Tullius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 2:5)
deinde iste pater familias Asiaticus beatus, novus arator et idem pecuarius, cum ambularet in agro, animadvertit in hac ipsa centuria Populiana aedificium non ita magnum servumque M. Tulli Philinum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 2:6)
rogat Fabius Acerronium - nam ibi tum erat - ut secum simul veniat ad Tullium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:4)
ad villam erat Tullius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:6)
appellat Fabius ut aut ipse Tullium deduceret aut ab eo deduceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:7)
dicit deducturum se Tullius, vadimonium Fabio Romam promissurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:8)
homines magni preti servos M. Tulli nec opinantis adoriuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 1:3)
hanc rem tam atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 2:1)
Tullius statim dimittit ad amicos, quorum ex vicinitate Thurina bona atque honesta copia praesto fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION