라틴어 문장 검색

oportune ergo hic 'felix', quod Diomedi nec post victoriam contingit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4295)
sane modo generalis est descriptio equestris certaminis, paulo post descendit ad specialem, sicut fecit in quinto et de cursoribus et de navali certamine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5994)
pacis dicere leges id est quas paulo post in ipso foedere est dicturus Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1121)
nam paulo post dictum inferunt defigunt tellure hastas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1216)
possumus tamen 'mox' pro 'post' accipere, ut Horatius "mox da- turos progeniem vitiosiorem", id est postea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 245)
) arcturus autem idem arctofylax, quia post u(rsae caudam) locatus sit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 674)
vel quia post dicturus est de minoribus animalibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1772)
putres subacti, vel initio anni, id est vere, vel post annum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 21512)
et aliter 'dis secundis' intellegitur, hoc est propitiis, aliter 'mensis (secundis)', quae post inferuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1012)
terram multo ante memento e. hoc dicit, non esse eo anno ponendas vites, quo fodiuntur scrobes, sed post annum, ut calore, frigore, labore rustici possit terra putrefieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2592)
ante enim est Hymenaeus, post Lucina consequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 602)
quod licet etiam vernum tempus habeat, caret morbo, quia tunc corpora praecedenti durata sunt frigore, quae autumnus corrumpit, laxiora inveniens post aestatis calorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4793)
post in numerum deorum receptus, meruit esse numen hortorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1113)
quoi si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:2)
Nam ut Stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION