라틴어 문장 검색

L. Manlius Volso, C. Sempronius Tuditanus, M. Sergius Silus, M. Helvius, M. Minucius Rufus, L. Atilius - Sempronius et Helvius ex iis aediles plebis erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 358:2)
is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse, cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio validas urbes Carmonem et Baldonem, in maritima ora Malacinos Sexetanosque et Baeturiam omnem et quae nondum animos nudaverant ad finitimorum motus consurrectura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 272:2)
marcellum Boiorum ingressum fines fatigato per diem totum milite via facienda castra in tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum magna manu adortus ad tria milia hominum occidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 442:2)
eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius erat, venerunt querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi, nisi praesidium Romanus misisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 135:1)
filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 149:2)
boiorix tum regulus eorum cum duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum castra locis apertis posuit, ut appareret dimicaturos si hostis fines intrasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 528:3)
his deducendis triumviri creati, quibus in triennium imperium esset, in Bruttios Q. Naevius, M. Minucius Rufus, M. Furius Crassipes, in Thurinum agrum A. Manlius, Q. Aelius, L. Apustius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 600:1)
missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 711:1)
et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque vineis expugnavit et nobilem regulum Conribilonem vivum cepit, et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 247:1)
regulos se acceptos in fidem in Hispania reges reliquisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 286:1)
Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Minucium Thermum Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 667:2)
ad viginti milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a Brenno in Thraeciam iter avertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 187:2)
quae res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus nova inter regulos seditio orta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 190:3)
contione dimissa missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis manserat amicitia et negaverat Antiocho adversus Romanos auxilia, castra movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 223:1)
data venia regulo, duci inde exercitus per Axylon quam vocant terram coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 226:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION