라틴어 문장 검색

Quapropter conturbati universi tam Veneti quam Galli, relicto omni apparatu obsidionis, festinato Jerusalem venerunt, ducemque sic occupatum infirmitate et aggravatum [0579C] invenerunt ut vix verbum reddere valeret Sed tamen quantulumcunque primores consolatus, se ab hac infirmitate fatebatur convalescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:8)
Inter has diversas opiniones, nescio qua de causa, Stephanus Blesensis infirmitate occupari se plurimum testatus est, nec se posse ultra moram facere in obsidione, fratresque commendans, et ab eis recedens, hac infirmitatis occasione versus maritima ad Alexandriam minorem profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 26:1)
Quod igitur tibi placet de mea in absentia mei cogitare persona, mihique in omnibus in quibus poteris serviendi habere propositum, debitas tibi refero grates, et ego versa quidem vice in absentia quoque tui de te cogitabo libenter, tuaque servitia suo loco et tempore non detractabo suscipere, quia tantus es tantave probitate refulges quod nulli feminae ascriberetur honori, si tua obsequia recusaret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:3)
"Non recte agit amatrix, si pro amantis absentia longa suum derelinquat amorem, nisi primitus ipsum in suo defecisse amore vel amantium fregisse fidem manifeste cognoscat, quando scilicet amator abest necessitate cogente, vel quando est eius absentia ex causa dignissima laude.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:6)
Quae cum inciderimus, imo cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam (est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in vitium, sicut plerique juvenili accensi calore, aut luxuria et delectatione flammati, aut avaritiae rapti cupiditate), certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat hujusmodi infirmitatem suam, primum pudore quodam et verecundia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION