라틴어 문장 검색

tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque auxilium petissent, aut ego, qui me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem, tempore atque officio coactus ad accusandum traducerer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 1:1)
dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 3:3)
videmus enim fuisse quosdam qui idem ornate et graviter, idem versute et subtiliter dicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장1)
ornate vero et graviter et copiose dicere aut Atticorum sit aut ne sit Aeschines neve Demosthenes Atticus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 2:5)
Thucydides autem res gestas et bella narrat et proelia, graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum et publicum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 3:4)
Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 1:5)
Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta graviter et mediocria temperate potest dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장4)
nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non multa graviter Hortensius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 2:2)
Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 3:2)
Pompeio, nostro familiari, cum graviter aegrotaret Neapoli, melius est factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:1)
ait enim Terinaeum quendam Elysium, cum graviter filii mortem maereret, venisse in psychomantium quaerentem, quae fuisset tantae calamitatis causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:5)
Haec me i/nretivit ve/ste furiali i/nscium, Quae la/tere inhaerens mo/rsu lacerat vi/scera Urge/nsque graviter pu/lmonum haurit spi/ritus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:6)
Tu quo/que, Ulixes, quamqua/m graviter Cerni/mus ictum, nimis pae/ne animo es Molli/, qui consuetu/s in armis Aevom a/gere . . . . . . . intellegit poëta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam magistram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 49:3)
sed cum audisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum visere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 61:3)
itaque narrabat eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum nisi quod esset honestum, cubantem disputavisse, cumque quasi faces ei doloris admoverentur, saepe dixisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 61:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION