라틴어 문장 검색

hic superbiae impatiens est, hic contumaciae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:6)
deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:1)
placet minister incultus et rudis vernula, argentum grave rustici patris sine ullo nomine artificis, et mensa non varietate macu- larum conspicua nec per multas dominorum elegantium successiones civitati nota, sed in usum posita, quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur nec accendat invidia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 8:1)
ferox impatiensque natura irritamenta nociturae libertatis evitet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:8)
non ad Croesum te mittam, qui rogum suum et accendi vivus et extingui vidit, factus non regno tantum, sed etiam morti suae superstes, non ad Iugurtham, quem populus Romanus intra annum, quam timuerat, spectavit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 108:1)
immane quantum augescit et semet dolor accendit ipse vimque praeteritam integrat.
(세네카, 메데아 11:2)
intravit hostis, ei mihi, captam domum, dolis novercae principis factus gener idemque natus, iuvenis infandi ingeni, scelerum capacis, dira cui genetrix facem accendit et te iunxit invitam metu.
(세네카, 옥타비아 3:8)
senatus, equitis accensus favor;
(세네카, 옥타비아 7:43)
sonuit horrendum insuper, crepuere malae, saxaque impatiens morae revulsit ungui viscera expectans mea;
(세네카, 오이디푸스 2:10)
torvus, impatiens iugi adulter ille, ductor indomiti gregis - sed amabat aliquid, quis meas miserae deus aut quis iuvare Daedalus flammas queat?
(세네카, 파이드라 2:20)
semper impatiens sui mutatur habitus, nulla iam Cereris subit cura aut salutis;
(세네카, 파이드라 5:6)
Sed Phaedra praeceps graditur, impatiens quo se dabit fortuna?
(세네카, 파이드라 8:11)
sed eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc uenturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 6:11)
intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:2)
sentio impatiens onus
(세네카, Thyestes 1022:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION