라틴어 문장 검색

" Primum deesse non poterunt, quia natura minimum petit, naturae autem se sapiens accommodat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 9:2)
Mutatio voluntatis indicat animum natare, aliubi atque aliubi apparere, prout tulit ventus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 4:4)
Hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 2:3)
cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:5)
Itaque crescent, prout magnas habuerint minoresve causas, quibus concitentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:5)
aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros voluptatibus nostris ingenia accommodantes sua.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:4)
Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, prout illa digna est peti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:5)
Modus enim omnium prout necessitas erat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 18:7)
Dicam, si mihi accommodaveris subtilitatem et intentionem tuam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 3:9)
Causa autem est ita vivendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuvat solitum, et gravis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, fastidio est lumen gratuitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:1)
Horum nominum interpretationem, prout cuique visum est, deflectit et ad rationem aliquam conatur perducere, cum Hesiodus puellis suis, quod voluit, nomen imposuerit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 27:4)
Proinde ista maiora aut minora erunt, prout fuerit iudex aut huc aut illo inclinatus animo.
(세네카, 행복론, Liber III 52:4)
Aliis post longam diem repono, aliis in antecessum ae prout occasio et rei publicae meae facultas tulit.
(세네카, 행복론, Liber IV 156:5)
prout ille suaserit mihi, alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam.
(세네카, 행복론, Liber VI 2:8)
Paulo ante Demetrium rettuli, quem mihi videtur rerum natura nostris tulisse temporibus, ut ostenderet nec illum a nobis corrumpi nec nos ab illo corripi posse, virum exactae, licet neget ipse, sapientiae firmaeque in iis, quae proposuit, constantiae, eloquentiae vero eius, quae res fortissimas deceat, non concinnatae nec in verba sollicitae, sed ingenti animo, prout impetus tulit, res suas prosequentis.
(세네카, 행복론, Liber VII 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION