라틴어 문장 검색

Et tamen memento non esse epistulam longam, quae tot dies tot cognitiones tot denique reos causasque complexa sit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 26:5)
accidit enim res contraria et nova, ut accusatore praevaricationis damnato rea absolveretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 33:4)
Indicavimus senatui ex Norbano didicisse nos publicam causam, rursusque debere ex integro discere, si ille praevaricator probaretur, atque ita, dum ille peragitur reus, sedimus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 34:2)
Summo die Salvius Liberalis reliquos legatos graviter increpuit, tamquam non omnes quos mandasset provincia reos peregissent, atque, ut est vehemens et disertus, in discrimen adduxit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 35:2)
Rufo successit Theophanes, unus ex legatis, fax accusationis et origo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 3:2)
Praeterea rem manifestam infitiari augentis erat crimen non diluentis, praesertim cum reus ipse nihil integrum advocatis reliquisset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 7:4)
Iugulassem reum, quem ita deliquisse concederem, ut servari nisi venia non posset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 8:2)
Nam cum e lege accusator sex horas, novem reus accepisset, ita diviserat tempora reus inter me et eum qui dicturus post erat, ut ego quinque horis ille reliquis uteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 9:5)
Arguebatur enim multa in accusatione fecisse, quae illa ipsa lege qua Bassum accusaverat tenerentur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 20:3)
Cornelius Priscus consularis et accusatoribus quae petebant et reo tribuit, vicitque numero.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 7:2)
Sequenti die audita est Gallitta adulterii rea.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 4:1)
Admonitus ut perageret accusationem, peregit invitus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 6:1)
reversus diem dederat, et cum ex heredibus quidam quasi reverentia Eurythmi omitterent accusationem, pulcherrime dixerat:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 9:2)
Bithyni accusationem eius ut temere incohatam omisisse narrantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 1:2)
Tum legatus Polyaenus causas abolitae accusationis exposuit, postulavitque ne cognitioni Caesaris praeiudicium fieret.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION