라틴어 문장 검색

Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium90)
et vini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장66)
aut si manibus quis in febre et acuto morbo vel insania pulmonisve dolore vel capitis in veste floccos legit fimbriasve deducit, vel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장18)
Cornea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cavum id clausum est, aeque inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장5)
Itaque sub expectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balineum est, dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장15)
2 His velut in conspectum quendam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장1)
haec enim inde commodissime videntur umorem deducere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장21)
Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum ventrem, paulatimque deducere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장18)
Et cum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 23장10)
His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus et ii, qui se empiricos nominarunt, praecipue tamen Herophilus deductique ab illo viro, adeo ut nullum morbi genus sine his curarent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 0장3)
cumque subiectus est, ansis ad ventrem datis, posteriore parte in eas adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinsterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장136)
Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장21)
deinde scalpelli manubriolo deducenda ab integris partibus sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장24)
Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, alteram a medico:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장34)
deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum veniat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION