라틴어 문장 검색

illum acuere, hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, eum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci, hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam intercludere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:2)
qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:5)
Vestibula nimirum honesta aditusque ad causam faciet inlustris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 4:3)
itaque saepe aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti apertis atque integris et oculis et auribus nec videmus nec audimus, ut facile intellegi possit animum et videre et audire, non eas partis quae quasi fenestrae sint animi, quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat et adsit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 45:3)
occupavi te inquit, Fortuna, atque cepi omnisque aditus tuos interclusi, ut ad me adspirare non posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 27:1)
tu vero, Metrodore, qui omne bonum in visceribus medullisque condideris et definieris summum bonum firma corporis adfectione explorataque spe contineri, Fortunae aditus interclusisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 27:3)
quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:1)
Aditus ad hunc portum fretaque vicina duplex patet, alter ab Oceano Sinensi inter Continentem & Insulam Luconiam, alter à Mari Indico inter Continentem & Insulam Borneo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:17)
"iam clarum mane fenestras intrat et angustos extendit lumine rimas;"
(페르시우스, 풍자, satire 32)
at cum Herodis venere dies unctaque fenestra dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae portantes violas rubrumque amplexa catinum 1accessor a:
(페르시우스, 풍자, satire 5121)
Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:7)
| In aditu autem ipso stabat ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:9)
Ultro ergo rogavimus, ut nos ad balneum duceret, proiectisque vestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum intravimus, angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus stabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:1)
Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum, quem feceram, iterum ad licentiam redii.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:1)
Non imprudens inquit consilium Eumolpos si aditum haberet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION