라틴어 문장 검색

At puer Ascanius muro fossisque tenetur tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:10)
Sed non replenda est curia verbis, quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem agger murorum nec inundant sanguine fossae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 14:3)
Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina volvitur, immissis pars caeca et concita frenis arietat in portas et duros obice postis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:9)
inplentur fossae et cava flumina crescunt cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:7)
omnia plenis rura natant fossis atque omnis navita ponto humida vela legit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:7)
cruor in fossam confusus, ut inde manis elicerent animas responsa daturas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.12)
'hic fossa est ingens, hic rupes maxima:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:9)
et aliae quoque artes minores habent multiplicem materiam, velut architectonice, namque ea in omnibus, quae sunt aedificio utilia, versatur, et caelatura, quae auro, argento, aere, ferro opera efficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 341:4)
illam alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장7)
Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incuruis lateribus, tecta quasi nauium carinae sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장8)
Igitur ex improuiso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit, deinde, cum omni multitudine in regnum suum conuertit, existimans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장4)
Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris extruit easque praesidiis firmat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장1)
Praeterea transuersis itineribus cottidie castra movere, iuxta ac si hostes adessent vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere et eas ipse cum legatis circumire;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장6)
ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장3)
At Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION