라틴어 문장 검색

Ruth dum per stipulas agresti amburitur aestu, fulcra Boos 1 meruit, castoque adscita cubili Christigenam fecunda domum, Davitica regna, edidit atque Deo mortales miscuit ortus, saepe egomet memini fratres geminos ad hiulcum pervenisse simul bivium nutante iuventa et dubitasse diu bifido sub tramite, quodnam esset iter melius;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1213)
saltem mitificos incendia lenta vapores exhalent aestuque calor languente tepescat;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1247)
cernunt stupentes navitae vectam remenso marmore labi retrorsum leniter aestu secundo et flamine.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.142)
"natura simplex pollet unius Dei, et quidquid usquam est una virtus condidit, caelum solumque, vim marini gurgitis, globos dierum noctiumque praesides, ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila, septemtriones, Hesperos, aestus, nives, fontes, pruinas et metalla et flumina, praerupta, plana, montium convallia, feras, volucres, reptiles, natatiles, iumenta, pecua, subiugales, beluas, flores, frutecta, germina, herbas, arbores, quae sunt odori, quaeque vernant esui."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1124)
nitendo anhelant, diffluunt sudoribus, cum sit quietus heros in quem saeviunt.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1174)
ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia Diffluit, retulldam, redigam ut quo se vertat nesciat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 1198)
furit aestus harenis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:7)
et iam per moenia clarior ignis auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:11)
exsuperant flammae, furit aestus ad auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:6)
"Has autem terras, Italique hanc litoris oram, proxuma quae nostri perfunditur aequoris aestu, effuge;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:12)
venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:22)
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa audimus longe fractasque ad litora voces, exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:4)
ingeminant curae, rursusque resurgens saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:3)
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:5)
magno veluti cum flamma sonore virgea suggeritur costis undantis aëni exsultantque aestu latices, furit intus aqua fumidus atque alte spumis exuberat amnis, nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION