라틴어 문장 검색

non enim duo sunt, sed unum iteratum, ac si diceret, hoc munimentum contra imbres et aestus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3507)
'Cy- torum' montem Macedoniae, in quo abundat buxus, quae vento mota aestus imitatur undarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4372)
cuius rei opiniones Lucanus in primo com- memorat, dicens "ventus ab extremo pelagus sic axe volutet destituatque ferens, an sidere mota secundo Tethyos unda vagae lunaribus aestuat horis, flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas, erigat Oceanum fluctusque ad si- dera ducat, quaerite quos agitet mundi labor". (qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis . . . vel quae) tardis mora noctibus obstet Celsus Oceanum significari ait, qui aestu suo diffidit terram inter Mauretaniam et Hispaniam, ut hoc sit 'obici- bus ruptis'. causa autem brevium dierum est, quod signa hiemalia transversa oriantur atque occidant, causa longorum dierum, quod aestiva recta oriantur et occidant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4799)
incensos aestus id est febrem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4591)
autumni incandvit aestv exarsit prima autumni parte, quae semper gravem efficit pestilentiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4791)
decedere ripa calori ut aestus possint aquarum vicini- tate vitare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 231)
unde sacerdotem hunc dicit tunc posse vaticinari et suscipere divinitatem, cum religata in eo fuerit ignea cupiditas, silvestris asperitas, lapsus animi, aquarum mobilitati si- milis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3995)
medios cum sol accenderit aestus fere enim numina tunc videntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4001)
sirius autem stella est in ore canis, per quam nimios aestus acci- pimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4242)
"refluit reciprocis aestibus, vide fontes:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:23)
"eunt semper exercitis lapsibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:26)
quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam neque assensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:3)
Sed hunc quoque absorbuit aestus quidam insolitae adulescentibus gloriae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:7)
Ut saepe homines aegri morbo gravi cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 31:3)
Quid autem magnum aut naufragum illum sine nomine in rivo esse lapsum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION