라틴어 문장 검색

Catonem Uticae sibi ipsum manus attulisse, regem vagum ab suisque desertum ab omnibus aspernari, Saburram eiusque copias ab Sittio esse deletas, Uticae Caesarem sine mora receptum, de tanto exercitu reliquias esse nullas, ipse sibi suisque liberis a C.
(카이사르, 아프리카 전기 93:4)
Caninio proconsule qui eum obsidebat, fide accepta seque et sua omnia et oppidum proconsuli tradit.
(카이사르, 아프리카 전기 93:5)
Cui de Pompeio cum nuntius esset allatus eo die proficisci, cuius in adventum praesidi causa Caesar complura castella occupasset, partim ubi equitatus, partim ubi pedestres copiae in statione et in excubitu castris praesidio esse possent, hic in adventu Pompei incidit ut matutino tempore nebula esset crassissima.
(카이사르, 히스파니아 전기 6:5)
'Vos iure gentium et civiumque Romanorum institutis cognitis more barbarorum populi Romani magistratibus sacrosanctis manus [semel] et saepius attulistis et luce clara Cassium in medio foro nefarie interficere voluistis.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:6)
Qui duabus de causis eo die dimicare nolebat, quod et nullos milites in navibus habebat et post horam X diei res agebatur, nox autem allatura videbatur maiorem fiduciam illis, qui locorum notitia confidebant;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:6)
At contra spes pacis Domitio in isdem castris morandi attulit causam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 37:2)
Sanatis vulneribus arcessit omnis qui sibi pecunias expensas tulerant, acceptasque eas iubet referri;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:5)
Paucis ei diebus affertur conventum Cordubensem ab eo defecisse Marcellumque aut voluntate aut necessitate adductum — namque id varie nuntiabatur — consentire cum Cordubensibus;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:11)
cuius rei subita trepidatio magnum terrorem attulit nostris.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 75:2)
cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset liberius profugiendi, vivus in Caesaris potestatem adductus esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:8)
tempus vero colloquio non dare neque accessurum polliceri magnam pacis desperationem afferebat.
(카이사르, 내란기, 1권 11:4)
Pompeius pridie eius diei ex urbe profectus iter ad legiones habebat, quas a Caesare acceptas in Apulia hibernorum causa disposuerat.
(카이사르, 내란기, 1권 14:4)
HS |LX|, quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat, allatum ad se ab IIII viris Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in vita hominum quam in pecunia fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in stipendium.
(카이사르, 내란기, 1권 23:13)
Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit.
(카이사르, 내란기, 1권 48:5)
Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum;
(카이사르, 내란기, 1권 51:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION