라틴어 문장 검색

hac pietate vagus et tanto munere abundans, transit propositum fas et letalia prudens eligit atque volens, magis utile dum sibi credit quod prohibente Deopersuasit callidus anguis, persuasit certe hortatu, non inpulit acri imperio;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1190)
"addamus illam, vis, hecatomben tuam, centena ferro cum cadunt animalia, variaque abundans caede restagnat cruor, vix ut cruentis augures natatibus possint meare per profundum sanguinis?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1433)
Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam cerneret eluvie sanguinis affluere, protulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oram quaeque loca aequoreus proxima portus habet, inter carnifices et constipata sedebat officia extructo celsior in solio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.11)
At quasi is non divitiis Abundet, gnatus eius profugit inopia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 244)
Amore abundas, Antipho.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 321)
Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum invenio admirans numerum, matresque virosque, collectam exsilio pubem, miserabile volgus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 33:2)
Ecce fugae medio summis Amasenus abundans spumabat ripis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 20:7)
Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.13)
Praesertim incertis si mensibus amnis abundans exit et obducto late tenet omnia limo, unde cavae tepido sudant humore lacunae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:18)
Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se ossa minutatim morbo collapsa trahebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:2)
Ergo apibus fetis idem atque examine multo primus abundare et spumantia cogere pressis mella favis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:6)
Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
cautus adito neu desis operae neve immoderatus abundes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:27)
abundabunt autem copia verborum optimorum et compositione et figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito velut thesauro se offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 126:1)
egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiamsi id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 265:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION