라틴어 문장 검색

Hic sedes augusta deae templique colendi religiosa silex, densis quam pinus obumbrat frondibus et nulla lucos agitante procella stridula coniferis modulatur carmina ramis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:102)
fines invade Sicanos et Cereris prolem patulis inludere campis, crastina puniceos cum lux detexerit ortus, coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta, me quoque, saepe soles.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:116)
varios tum cetera saltus invasere cohors:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:60)
ancipites trepidique ruunt, quae causa quietos excierit, tanto quae res agitanda tumultu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:3)
namque modo adversis invadi viscera telis, nunc sibi mutatas horret nigrescere vestes, nunc steriles mediis frondere Penatibus ornos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:27)
pernix invadit utramque cincta sinus, exerta manus, armata bipenni alternasque ferit totisque obnixa trementes viribus impellit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:250)
iam cupio Stygiis invadere nubibus astra, iam flatu violare diem, laxare profundo frena mari, fluvios ruptis inmittere ripis et rerum vexare fidem."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:29)
tunc in canitiem mutatis sponte colubris longaevum mentita senem rugisque severas persulcata genas et ficto languida passu invadit muros Elusae, notissima dudum tecta petens, oculisque diu liventibus haesit peiorem mirata virum, tum talia fatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:61)
alii per Caspia claustra Armeniasque nives inopino tramite ducti invadunt Orientis opes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:16)
quid partem invadere temptat?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:84)
hoc absens invadit viscera ferro."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:240)
agitate flagellis trans Styga, trans Erebum, vacuo mandate barathro infra Titanum tenebras infraque recessus Tartareos ipsumque Chaos, qua noctis opacae fundamenta latent;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:305)
Nec solum fervidus Austrum, sed partes etiam Mavors agitabat Eoas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:141)
Non ergo est exiguarum frugum causa terrae vetustas, si modo, cum semel invasit senectus, regressum non habet nec revirescere aut repubescere potest;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 4:1)
Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem iugum propellat et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter conflagrant, si adsidue stringuntur,et ex eo tumor ac deinde ulcera invadunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION