라틴어 문장 검색

Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos inuasit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 1:1)
pluribus etiam locis aliquando sine ferro cucurbitulas admouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 4:4)
aliquando sed serius balineum temptandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 7:3)
Verum ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:4)
Aliquando uero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:3)
Ac saepe quidem euenit, uti sanguinem pus sequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:4)
facies saepe aqua frigida fouenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:3)
nam saepe, ubi nihil est, quod excreetur, continuatur et strangulat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 5:2)
calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:4)
In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut uitae spatio nihil demat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:4)
Leuior etiam, dum recens, deiectio est, ubi et liquida aluus et saepius quam ex consuetudine fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 1:1)
Saepe quod descendit purulentum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:14)
Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:1)
Cum uero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis euocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id uitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:4)
id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam ualetudinem tutam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION