라틴어 문장 검색

cum in petram quampiam concitus altissimo uolatu praecipitat, rostro se uelut ancora excipit.
(아풀레이우스, 플로리다 12:6)
supra petram onere sedem fundamenti,
(ARCHIPOETA, X6)
Iterumque in septima hebdomada post Pascha ad Petram Aegbryhta, quae est in orientali parte saltus, qui dicitur Seluudu, Latine autem 'sylva magna,' Britannice 'Coit Maur,' equitavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:2)
Cumque solus solito orandi causa ecclesiam latenter intraret, et ante sanctum altare flexis ad terram genubus se inclinaret, hostiliter irruentes in eum, tunc eum ibidem occiderent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:4)
Cumque media nocte Iohannes solito furtim, nemine sciente, orandi gratia ecclesiam intrasset et flexis genibus ante altare incurvaret, tunc duo illi latrunculi ex improviso dispoliatis gladiis in eum irrumpunt et crudelibus afficiunt vulneribus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:2)
Apud Asnam, ubi est presbyter frater Argentius, Circumcelliones invadentes basilicam nostram altare comminuerunt.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 12:5)
Qui autem, inquit, fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos ?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 14:1)
Itaque a primo usque thuris grano super altare pacis apud Bononiam incenso, Perkinus veluti fumo abactus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:10)
Sed quantum ad Iacobum Tirrellum (contra quem sanguis principum innocentium Edwardi Quarti et fratris eius sub altare clamabat), et Ioannem Windhamum, et alios inferiores, illi in iudicium adducti et supplicio affecti sunt, equites autem duo decollati.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:13)
Religio vera super petram aedificata est, reliquae fluctibus temporum agitantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 4:5)
Qui remanserant, fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram, cuius vocabulum est Remmon. Quasi racemos colligentes occiderunt in viis quinque milia viros. Et cum instantius eos persequerentur usque Gadaam, interfecerunt etiam alios duo milia.
(불가타 성경, 판관기, 20장45)
Remanserunt itaque, qui evadere potuerant et fugere in solitudinem, sescenti viri; sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor.
(불가타 성경, 판관기, 20장47)
Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factae sunt ei arae in peccatum.
(불가타 성경, 호세아서, 8장11)
Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra.
(불가타 성경, 호세아서, 10장1)
Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri.
(불가타 성경, 호세아서, 12장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION